El "Ars poetica" de Horacio como poema didáctico

Horatii Epistula ad Pisones quae inde a Quintiliani temporibus Ars poetica appellari solet duobus e generibus composita esse videtur: nonnulla sunt illius formae carminum peculiaria qua praecepta traduntur; alia naturam epistularum versibus confectarum reddunt quam poeta senescens creavit. Hac de re...

ver descrição completa

Detalhes bibliográficos
Autor: Fuhrmann, M. (Manfred)|||/items/2a975725-5aae-4f61-af5e-ec6cf5a6188d
Tipo de documento: artigo
Data de publicação:1998
País:España
Recursos:Universidad de Navarra
Repositório:Dadun. Depósito Académico Digital de la Universidad de Navarra
Idioma:espanhol
OAI Identifier:oai:dadun.unav.edu:10171/379
Acesso em linha:https://hdl.handle.net/10171/379
Access Level:Acceso aberto
Palavra-chave:Horacio
Ars Poetica
Geórgicas
Virgilio
latín
Descrição
Resumo:Horatii Epistula ad Pisones quae inde a Quintiliani temporibus Ars poetica appellari solet duobus e generibus composita esse videtur: nonnulla sunt illius formae carminum peculiaria qua praecepta traduntur; alia naturam epistularum versibus confectarum reddunt quam poeta senescens creavit. Hac de re homines docti consentiunt, at etiam nunc ambigitur, quatenus Epistula ad Pisones a poeta in formam carminis praecepta continentis redacta sit. Novissimae disputationes (a Brink et a Becker conscriptae) Horatii Epistulae illius carminis compositionem inesse demostrare volunt. Sed huius commentationis auctor Horatii Epistulam cum Vergilii Georgicis comparat, ut Horatii et Vergilii opera pauca admodum communia habere ostendat –multum afuit, ut Horatius in Epistula ad Pisones praeceptoris personem induere voluerit. Tamen Epistula multa variaque dogmata complectitur: caput ultimum originem fontesque eorum explanare conatur.